

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 8: Versus 4
Cum autem turba,etc. Quotiens in Evangelio turbae vocabulum interseritur, sicut diversitas hominum, ita etiam diversitas intimatur voluntatum. Non enim omnes eadem voluntate, sed diversis ex causis Christum sequebantur: quidam pro bono, quidam pro malo, omnibus tamen Dominus beneficia praestat, docendo, alendo, sanando.Exiit qui seminat,etc. Exiit Filius Dei de sinu Patris, quo creaturae non erat accessus, ut seminaret semen suum, venit in mundum, ut testimonium perhiberet veritati. Unde secundum alios evangelistas hanc parabolam dicturus de domo exiisse, mare adiisse, navem conscendisse memoratur, id ipsum situ corporis quod processu sermonis insinuans.